Hľadaný výraz: Mt 15,29-31; Mk 7,31-37, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
29 Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. 30 Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, 31 ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel.

31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. 32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. 33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius 34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “ Effetha ”, quod est: “ Adaperire ”. 35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. 36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. 37 Et eo amplius admirabantur dicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.

1

mail   print   facebook   twitter